Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
  2. palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
  3. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  4. exactis Calamis se mihi iactat equis;
  5. in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;
  6. Parrhasius parva vindicat arte locum;
  7. argumenta magis sunt Mentoris addita formae;
  8. at Myos exiguum flectit acanthus iter;
  9. Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;
  10. Praxitelen propria vendit ab urbe lapis.
  11. est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,
  12. est quibus in celeris gloria nata pedes;
  13. hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:
  14. naturae sequitur semina quisque suae.