Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,
  2. intra fortunam qui cupis esse tuam,
  3. quid me scribendi tam vastum mittis in aequor?
  4. non sunt apta meae grandia vela rati.
  5. turpest, quod nequeas, capiti committere pondus
  6. et pressum inflexo mox dare terga genu.
  7. omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
  8. palma nec ex aequo ducitur ulla iugo.
  9. gloria Lysippost animosa effingere signa;
  10. exactis Calamis se mihi iactat equis;