Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
  2. et nova longinquis piscibus esca natat.
  3. quod si contentus patrio bove verteret agros,
  4. verbaque duxisset pondus habere mea,
  5. viveret ante suos dulcis conviva Penates,
  6. pauper, at in terra nil nisi fleret opes.
  7. noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae
  8. et duro teneras laedere fune manus,
  9. sed thyio thalamo aut Oricia terebintho
  10. effultum pluma versicolore caput.
  11. hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,
  12. et miser invisam traxit hiatus aquam;
  13. huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
  14. Paetus ut occideret, tot coiere mala.
  15. flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
  16. cum moribunda niger clauderet ora liquor:
  17. 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
  18. et quaecumque meum degravat unda caput,