Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- sunt Agamemnonias testantia litora curas,
 - quae notat Argynni poena Athamantiadae.
 - hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
 - pro qua mactatast Iphigenia mora.
 - natura insidians pontum substravit avaris:
 - ut tibi succedat, vix semel esse potest.
 - saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
 - naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
 - paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
 - in mare cui soliti non valuere doli.
 - at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
 - ante fores dominae condar oportet iners.