Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
- consenuit, fallit portus et ipse fidem.
- nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
- omnia detrito vincula fune cadunt.
- sunt Agamemnonias testantia litora curas,
- quae notat Argynni poena Athamantiadae.
- hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
- pro qua mactatast Iphigenia mora.
- natura insidians pontum substravit avaris:
- ut tibi succedat, vix semel esse potest.
- saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
- naufraga cum vasto Graecia tracta salost.