Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ancora te teneat, quem non tenuere penates?
  2. quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
  3. ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
  4. consenuit, fallit portus et ipse fidem.
  5. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
  6. omnia detrito vincula fune cadunt.
  7. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  8. quae notat Argynni poena Athamantiadae.
  9. hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides,
  10. pro qua mactatast Iphigenia mora.
  11. natura insidians pontum substravit avaris:
  12. ut tibi succedat, vix semel esse potest.
  13. saxa triumphalis fregere Capherea puppes,
  14. naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
  15. paulatim socium iacturam flevit Ulixes,
  16. in mare cui soliti non valuere doli.
  17. at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis:
  18. ante fores dominae condar oportet iners.
  1. Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas
  2. vocis et insanae tot maledicta tuae.