Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
  2. fortunae miseras auximus arte vias.
  3. ancora te teneat, quem non tenuere penates?
  4. quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
  5. ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
  6. consenuit, fallit portus et ipse fidem.
  7. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
  8. omnia detrito vincula fune cadunt.
  9. sunt Agamemnonias testantia litora curas,
  10. quae notat Argynni poena Athamantiadae.