Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et tu, materno tacta dolore, Theti;
  2. vos decuit lasso supponere bracchia mento:
  3. non poterat vestras ille gravare manus.
  4. reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita;
  5. Paetum sponte tua, vilis harena, tegas;
  6. et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,
  7. dicat 'et audaci tu timor esse potes.'
  8. ite, rates curvate et leti texite causas:
  9. ista per humanas mors venit acta manus.
  10. terra parum fuerat fatis, adiecimus undas:
  11. fortunae miseras auximus arte vias.
  12. ancora te teneat, quem non tenuere penates?
  13. quid meritum dicas, cui sua terra parumst?
  14. ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina
  15. consenuit, fallit portus et ipse fidem.
  16. nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis
  17. omnia detrito vincula fune cadunt.
  18. sunt Agamemnonias testantia litora curas,