Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
 - cum moribunda niger clauderet ora liquor:
 - 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
 - et quaecumque meum degravat unda caput,
 - quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
 - attulimus longas in freta vestra comas.
 - ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!
 - in me caeruleo fuscina sumpta deost.
 - at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
 - hoc de me sat erit si modo matris erit.'
 - subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
 - ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
 - Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
 - mater in ore tibist? non habet unda deos.
 - et mater non iusta piae dare debita terrae
 - nec pote cognatos inter humare rogos,
 - sed tua nunc volucres astant super ossa marinae,
 - nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.
 - infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,
 - quae spolia ex illo tanta fuere tibi?