Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
  2. cum moribunda niger clauderet ora liquor:
  3. 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
  4. et quaecumque meum degravat unda caput,
  5. quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
  6. attulimus longas in freta vestra comas.
  7. ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!
  8. in me caeruleo fuscina sumpta deost.
  9. at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
  10. hoc de me sat erit si modo matris erit.'
  11. subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
  12. ultima quae Paeto voxque diesque fuit.