Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sed thyio thalamo aut Oricia terebintho
  2. effultum pluma versicolore caput.
  3. hunc parvo ferri vidit nox improba ligno,
  4. et miser invisam traxit hiatus aquam;
  5. huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues:
  6. Paetus ut occideret, tot coiere mala.
  7. flens tamen extremis dedit haec mandata querelis
  8. cum moribunda niger clauderet ora liquor:
  9. 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti,
  10. et quaecumque meum degravat unda caput,
  11. quo rapitis miseros primae lanuginis annos?
  12. attulimus longas in freta vestra comas.
  13. ah miser alcyonum scopulis affligar acutis!
  14. in me caeruleo fuscina sumpta deost.
  15. at saltem Italiae regionibus evehat aestus:
  16. hoc de me sat erit si modo matris erit.'
  17. subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus;
  18. ultima quae Paeto voxque diesque fuit.
  19. Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti
  20. mater in ore tibist? non habet unda deos.