Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. me quoque consimili impositum torquerier igni:
  2. iurabo bis sex integer esse dies.
  3. quod mihi si e tanto felix concordia bello
  4. exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.
  1. Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
  2. per te immaturum mortis adimus iter;
  3. tu vitiis hominum crudelia pabula praebes;
  4. semina curarum de capite orta tuo.
  5. tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus
  6. obruis insano terque quaterque mari.
  7. nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo
  8. et nova longinquis piscibus esca natat.