Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quae tibi si veris animis est questa puella,
  2. hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
  3. et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
  4. iram, non fraudes esse in amore meo,
  5. me quoque consimili impositum torquerier igni:
  6. iurabo bis sex integer esse dies.
  7. quod mihi si e tanto felix concordia bello
  8. exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.
  1. Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae!
  2. per te immaturum mortis adimus iter;