Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
- poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
- putris et in vacuo texetur aranea lecto:
- noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
- quae tibi si veris animis est questa puella,
- hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
- et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
- iram, non fraudes esse in amore meo,
- me quoque consimili impositum torquerier igni:
- iurabo bis sex integer esse dies.
- quod mihi si e tanto felix concordia bello
- exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.