Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et strigis inventae per busta iacentia plumae,
  2. cinctaque funesto lanea vitta toro.
  3. si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor,
  4. poena erit ante meos sera sed ampla pedes;
  5. putris et in vacuo texetur aranea lecto:
  6. noctibus illorum dormiet ipsa Venus.'
  7. quae tibi si veris animis est questa puella,
  8. hac eadem rursus, Lygdame, curre via,
  9. et mea cum multis lacrimis mandata reporta,
  10. iram, non fraudes esse in amore meo,
  11. me quoque consimili impositum torquerier igni:
  12. iurabo bis sex integer esse dies.