Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  2. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  3. ille parum caute pectoris egit opus.
  4. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  5. recta animi primum debuit esse via.
  6. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  7. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  8. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  9. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  10. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  11. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  12. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  13. optima mors, carpta quae venit ante die.
  14. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  15. Musarumque choris implicuisse manus;
  16. me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
  17. et caput in verna semper habere rosa.