Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  2. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  3. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  4. ille parum caute pectoris egit opus.
  5. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  6. recta animi primum debuit esse via.
  7. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  8. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  9. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  10. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  11. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  12. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  13. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  14. optima mors, carpta quae venit ante die.
  15. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  16. Musarumque choris implicuisse manus;
  17. me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,
  18. et caput in verna semper habere rosa.
  19. atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas,
  20. sparserit et nigras alba senecta comas,