Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. num tribus infernum custodit faucibus antrum
  2. Cerberus, et Tityo iugera pauca novem,
  3. an ficta in miseras descendit fabula gentes,
  4. et timor haud ultra quam rogus esse potest.
  5. exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma
  6. grata magis, Crassi signa referte domum.
  1. Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
  2. sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
  3. omnis enim debet sine vano nuntius esse,
  4. maioremque metu servus habere fidem.
  5. nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
  6. incipe: suspensis auribus ista bibam.