Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  2. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  3. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  4. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  5. ille parum caute pectoris egit opus.
  6. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  7. recta animi primum debuit esse via.
  8. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  9. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  10. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  11. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  12. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  13. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  14. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  15. optima mors, carpta quae venit ante die.
  16. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa