Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sat mihi cum domina proelia dura mea.
  2. nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
  3. nec bibit e gemma divite nostra sitis,
  4. nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
  5. nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
  6. o prima infelix fingenti terra Prometheo!
  7. ille parum caute pectoris egit opus.
  8. corpora disponens mentem non vidit in arto:
  9. recta animi primum debuit esse via.
  10. nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
  11. quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
  12. haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
  13. nudus in inferna, stulte, vehere rate.
  14. victor cum victo pariter miscetur in umbris:
  15. consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
  16. Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
  17. optima mors, carpta quae venit ante die.
  18. me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
  19. Musarumque choris implicuisse manus;
  20. me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo,