Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes:
 - sat mihi cum domina proelia dura mea.
 - nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,
 - nec bibit e gemma divite nostra sitis,
 - nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro,
 - nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua.
 - o prima infelix fingenti terra Prometheo!
 - ille parum caute pectoris egit opus.
 - corpora disponens mentem non vidit in arto:
 - recta animi primum debuit esse via.
 - nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem
 - quaerimus, atque armis nectimus arma nova.
 - haud ullas portabis opes Acherontis ad undas:
 - nudus in inferna, stulte, vehere rate.
 - victor cum victo pariter miscetur in umbris:
 - consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.
 - Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:
 - optima mors, carpta quae venit ante die.
 - me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa
 - Musarumque choris implicuisse manus;