Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
  2. flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit:
  3. tu bene conveniens non sinis ire iugum.
  4. limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
  5. nec tamen irata ianua fracta manu.
  6. at te celatis aetas gravis urgeat annis,
  7. et veniat formae ruga sinistra tuae!
  8. vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
  9. iam speculo rugas increpitante tibi,
  10. exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
  11. et quae fecisti facta queraris anus!
  12. has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
  13. eventum formae disce timere tuae!
  1. hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
  2. ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
  3. atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
  4. Euandri profugae concubuere boues.
  5. fictilibus creuere deis haec aurea templa,
  6. nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
  7. Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,