Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- eventum formae disce timere tuae!
- hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
- ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
- atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
- Euandri profugae concubuere boues.
- fictilibus creuere deis haec aurea templa,
- nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
- Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
- et Tiberis nostris aduena bubus erat.
- qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
- unus erat fratrum maxima regna focus.
- curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
- pellitos habuit, rustica corda, Patres.
- bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis: