Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. nec tamen irata ianua fracta manu.
  2. at te celatis aetas gravis urgeat annis,
  3. et veniat formae ruga sinistra tuae!
  4. vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
  5. iam speculo rugas increpitante tibi,
  6. exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
  7. et quae fecisti facta queraris anus!
  8. has tibi fatalis cecinit mea pagina diras:
  9. eventum formae disce timere tuae!
  1. hoc, quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
  2. ante Phrygem Aenean collis et herba fuit;
  3. atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
  4. Euandri profugae concubuere boues.
  5. fictilibus creuere deis haec aurea templa,
  6. nec fuit opprobrio facta sine arte casa;
  7. Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
  8. et Tiberis nostris aduena bubus erat.
  9. qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim