Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. et quae serpentis temperat unda vias;
  2. tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
  3. sectaque Persea Phorcidos ora manu,
  4. Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
  5. Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
  6. tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
  7. Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
  8. qua rudis Argoa natat inter saxa columba
  9. in faciem prorae pinus adacta novae:
  10. omnia Romanae cedent miracula terrae.
  11. natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
  12. armis apta magis tellus quam commoda noxae:
  13. Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
  14. nam quantum ferro tantum pietate potentes
  15. stamus: victricis temperat ira manus.
  16. hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
  17. tramite, et aeternum Marcius umor opus,
  18. Albanus lacus et foliis Nemorensis abundans,
  19. potaque Pollucis nympha salubris equo.
  20. at non squamoso labuntur ventre cerastae,