Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. si te forte iuvant Helles Athamantidos urbes,
  2. nec desiderio, Tulle, movere meo,
  3. si tibi olorigeri visendast ora Caystri,
  4. et quae serpentis temperat unda vias;
  5. tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem,
  6. sectaque Persea Phorcidos ora manu,
  7. Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa
  8. Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
  9. tuque tuo Colchum propellas remige Phasim,
  10. Peliacaeque trabis totum iter ipse legas,
  11. qua rudis Argoa natat inter saxa columba
  12. in faciem prorae pinus adacta novae:
  13. omnia Romanae cedent miracula terrae.
  14. natura hic posuit, quidquid ubique fuit.
  15. armis apta magis tellus quam commoda noxae:
  16. Famam, Roma, tuae non pudet historiae.
  17. nam quantum ferro tantum pietate potentes
  18. stamus: victricis temperat ira manus.
  19. hic, Anio Tiburne, fluis, Clitumnus ab Umbro
  20. tramite, et aeternum Marcius umor opus,