Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas
 - ut me longa gravi solvat amore via.
 - crescit enim assidue spectando cura puellae:
 - ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
 - omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
 - posset: at exsomnis me premit ipse deus.
 - vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:
 - seu venit, extremo dormit amicta toro.
 - unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
 - quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
 - nunc agite, o socii, propellite in aequora navem,
 - remorumque pares ducite sorte vices,
 - iungiteque extremo felicia lintea malo:
 - iam liquidum nautis aura secundat iter.
 - Romanae turres et vos valeatis, amici,
 - qualiscumque mihi tuque, puella, vale!
 - ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes,
 - cogar et undisonos nunc prece adire deos.
 - deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo
 - sedarit placida vela phaselus aqua,