Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. durus, qui lucro potuit mutare puellam!
  2. tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
  3. at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
  4. forsitan ille alio pectus amore terat.
  5. est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
  6. splendidaque a docto fama refulget avo,
  7. fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus.
  8. fidus ero: in nostros curre, puella, toros!
  9. tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes,
  10. Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.
  11. nox mihi prima venit! primae da tempora nocti!
  12. longius in primo, Luna, morare toro.
  13. quam multae ante meis cedent sermonibus horae
  14. dulcia quam nobis concitet arma Venus!