Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  2. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  3. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  4. pendet Cretaea tracta puella rate.
  5. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  6. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
  1. Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
  2. vidisti a lecto quem dare vela tuo?
  3. durus, qui lucro potuit mutare puellam!
  4. tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?
  5. at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba:
  6. forsitan ille alio pectus amore terat.
  7. est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,
  8. splendidaque a docto fama refulget avo,