Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. crimen et illa fuit, patria succensa senecta
  2. arboris in frondes condita Myrrha novae.
  3. nam quid Medeae referam, quo tempore matris
  4. iram natorum caede piavit amor?
  5. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  6. infamis stupro stat Pelopea domus?
  7. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  8. tondes purpurea regna paterna coma.
  9. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  10. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  11. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  12. pendet Cretaea tracta puella rate.
  13. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  14. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.