Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,
  2. quae voluit liquido tota subire deo.
  3. crimen et illa fuit, patria succensa senecta
  4. arboris in frondes condita Myrrha novae.
  5. nam quid Medeae referam, quo tempore matris
  6. iram natorum caede piavit amor?
  7. quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis
  8. infamis stupro stat Pelopea domus?
  9. tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura
  10. tondes purpurea regna paterna coma.
  11. hanc igitur dotem virgo desponderat hosti!
  12. Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
  13. at vos, innuptae, felicius urite taedas:
  14. pendet Cretaea tracta puella rate.
  15. non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci:
  16. victor erat quamvis, aequus in hoste fuit.
  1. Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,
  2. vidisti a lecto quem dare vela tuo?
  3. durus, qui lucro potuit mutare puellam!
  4. tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?