Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. occidit, et misero steterat vicesimus annus:
  2. tot bona tam parvo clausit in orbe dies.
  3. i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,
  4. stantiaque in plausum tota theatra iuvent;
  5. Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis
  6. gemmea sint Indis: ignibus ista dabis.
  7. sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo:
  8. est mala, sed cunctis ista terenda viast.
  9. exoranda canis tria sunt latrantia colla,
  10. scandendast torvi publica cumba senis.
  11. nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis:
  12. longius aut propius mors sua quemque manet.
  13. ille licet ferro cautus se condat et aere,
  14. mors tamen inclusum protrahit inde caput.