Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- te quoque enim non esse rudem testatur in astris
- lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
- hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes,
- funera sanabunt aut tua vina malum.
- semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
- spesque timorque animos versat utroque modo.