Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti
  2. qua facit assiduo tramite vulgus iter!
  3. post mortem tumuli sic infamantur amantum.
  4. me tegat arborea devia terra coma,
  5. aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
  6. non iuvat in media nomen habere via.
  1. Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris:
  2. da mihi pacato vela secunda, pater.
  3. tu potes insanae Veneris compescere fastus,
  4. curarumque tuo fit medicina mero.
  5. per te iunguntur, per te solvuntur amantes:
  6. tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo.
  7. te quoque enim non esse rudem testatur in astris
  8. lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.