Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae:
 - Tibure me missa iussit adesse mora,
 - candida qua geminas ostendunt culmina turres,
 - et cadit in patulos nympha Aniena lacus.
 - quid faciam? obductis committam mene tenebris
 - ut timeam audacis in mea membra manus?
 - at si distulero haec nostro mandata timore,
 - nocturno fletus saevior hoste mihi.
 - peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
 - in me mansuetas non habet illa manus.
 - nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes:
 - Scironis medias his licet ire vias.
 - quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,
 - nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
 - sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis
 - improbus, et cuius sit comes ipsa Venus?
 - luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,
 - ipse Amor accensas praecutit ante faces,
 - saeva canum rabies morsus avertit hiantis:
 - huic generi quovis tempore tuta viast.