Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
  2. delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
  3. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
  4. frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
  5. certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
  6. verax Pergameis maenas habenda mali:
  7. sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
  8. fallacem Troiae serpere dixit equum.
  9. ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
  10. expertast veros irrita lingua deos.