Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
  2. nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
  3. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
  4. delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
  5. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
  6. frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
  7. certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
  8. verax Pergameis maenas habenda mali:
  9. sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
  10. fallacem Troiae serpere dixit equum.
  11. ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
  12. expertast veros irrita lingua deos.
  1. Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
  2. sed mage virginei tot bona gymnasii,
  3. quod non infamis exercet corpore ludos
  4. inter luctantis nuda puella viros,
  5. cum pila velocis fallit per bracchia iactus,
  6. increpat et versi clavis adunca trochi,