Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. torrida sacrilegum testantur limina Brennum,
  2. dum petit intonsi Pythia regna dei:
  3. at mox laurigero concussus vertice diras
  4. Gallica Parnasus sparsit in arma nives.
  5. te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
  6. nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
  7. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
  8. delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
  9. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
  10. frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
  11. certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
  12. verax Pergameis maenas habenda mali:
  13. sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
  14. fallacem Troiae serpere dixit equum.
  15. ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
  16. expertast veros irrita lingua deos.
  1. Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,
  2. sed mage virginei tot bona gymnasii,
  3. quod non infamis exercet corpore ludos
  4. inter luctantis nuda puella viros,