Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. aurum omnes victa iam pietate colunt.
  2. auro pulsa fides, auro venalia iura,
  3. aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
  4. torrida sacrilegum testantur limina Brennum,
  5. dum petit intonsi Pythia regna dei:
  6. at mox laurigero concussus vertice diras
  7. Gallica Parnasus sparsit in arma nives.
  8. te scelus accepto Thracis Polymestoris auro
  9. nutrit in hospitio non, Polydore, pio.
  10. tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos,
  11. delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
  12. proloquar (atque utinam patriae sim verus haruspex!):
  13. frangitur ipsa suis Roma superba bonis.
  14. certa loquor, sed nulla fides; neque vilia quondam
  15. verax Pergameis maenas habenda mali:
  16. sola Parim Phrygiae fatum componere, sola
  17. fallacem Troiae serpere dixit equum.
  18. ille furor patriae fuit utilis, ille parenti:
  19. expertast veros irrita lingua deos.
  1. Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,