Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- et furtim misero ianua aperta mihi,
- te nihil in vita nobis acceptius umquam:
- nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
- nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
- s ero, quoniam non licet esse tuum.
- atque utinam, si forte pios eduximus annos,
- ille vir in medio fiat amore lapis!
- ---
- non ob regna magis diris cecidere sub armis
- Thebani media non sine matre duces,
- quam, mihi si media liceat pugnare puella,
- mortem ego non fugiam morte subire tua.
- sed tempus lustrare aliis Helicona choreis,
- et campum Haemonio iam dare tempus equo.
- iam libet et fortis memorare ad proelia turmas
- et Romana mei dicere castra ducis.
- quod si deficiant vires, audacia certe
- laus erit: in magnis et voluisse sat est.
- aetas prima canat Veneres, extrema tumultus:
- bella canam, quando scripta puella mea est.