Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sanguis erit vobis maxima palma meus.
  2. sidera sunt testes et matutina pruina
  3. et furtim misero ianua aperta mihi,
  4. te nihil in vita nobis acceptius umquam:
  5. nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
  6. nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
  7. s ero, quoniam non licet esse tuum.
  8. atque utinam, si forte pios eduximus annos,
  9. ille vir in medio fiat amore lapis!
  10. ---