Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
  2. sanguis erit vobis maxima palma meus.
  3. sidera sunt testes et matutina pruina
  4. et furtim misero ianua aperta mihi,
  5. te nihil in vita nobis acceptius umquam:
  6. nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
  7. nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
  8. s ero, quoniam non licet esse tuum.
  9. atque utinam, si forte pios eduximus annos,
  10. ille vir in medio fiat amore lapis!