Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. tela, precor, pueri, promite acuta magis,
  2. figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
  3. sanguis erit vobis maxima palma meus.
  4. sidera sunt testes et matutina pruina
  5. et furtim misero ianua aperta mihi,
  6. te nihil in vita nobis acceptius umquam: