Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
  2. nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
  3. quam cito feminea non constat foedus in ira,
  4. sive ea causa gravis sive ea causa levis.
  5. nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
  6. tela, precor, pueri, promite acuta magis,
  7. figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
  8. sanguis erit vobis maxima palma meus.
  9. sidera sunt testes et matutina pruina
  10. et furtim misero ianua aperta mihi,
  11. te nihil in vita nobis acceptius umquam:
  12. nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
  13. nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
  14. s ero, quoniam non licet esse tuum.
  15. atque utinam, si forte pios eduximus annos,
  16. ille vir in medio fiat amore lapis!
  17. ---
  18. non ob regna magis diris cecidere sub armis
  19. Thebani media non sine matre duces,
  20. quam, mihi si media liceat pugnare puella,