Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. hic ubi tum, pro di, perfida, quisve fuit?
  2. quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
  3. aut mea si staret navis in Oceano?
  4. sed vobis facile est verba et componere fraudes:
  5. hoc unum didicit femina semper opus.
  6. non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
  7. nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
  8. quam cito feminea non constat foedus in ira,
  9. sive ea causa gravis sive ea causa levis.
  10. nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
  11. tela, precor, pueri, promite acuta magis,
  12. figite certantes atque hanc mihi solvite vitam!
  13. sanguis erit vobis maxima palma meus.
  14. sidera sunt testes et matutina pruina
  15. et furtim misero ianua aperta mihi,
  16. te nihil in vita nobis acceptius umquam:
  17. nunc quoque erit, quamvis sis inimica, nihil.
  18. nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
  19. s ero, quoniam non licet esse tuum.
  20. atque utinam, si forte pios eduximus annos,