Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
  2. magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
  3. et Thebae steterant altaque Troia fuit.
  4. munera quanta dedi vel qualia carmina feci!
  5. illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo.'
  6. ergo iam multos nimium temerarius annos,
  7. improba, qui tulerim teque tuamque domum?
  8. ecquandone tibi liber sum visus? an usque
  9. in nostrum iacies verba superba caput?
  10. sic igitur prima moriere aetate, Properti?