Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. possum ego in alterius positam spectare lacerto?
  2. nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
  3. omnia vertuntur: certe vertuntur amores:
  4. vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
  5. magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
  6. et Thebae steterant altaque Troia fuit.