Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. qua sine Thebanam noluit ire domum?
  2. sed non effugies: mecum moriaris oportet;
  3. hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
  4. quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
  5. mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
  6. ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
  7. cessare in tectis pertulit arma sua.
  8. viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,
  9. fervere et Hectorea Dorica castra face;
  10. viderat informem multa Patroclon harena
  11. porrectum et sparsas caede iacere comas,
  12. omnia formosam propter Briseida passus:
  13. tantus in erepto saevit amore dolor.
  14. at postquam sera captiva est reddita poena,
  15. fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.
  16. inferior multo cum sim vel matre vel armis,
  1. iste quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora
  2. hoc ipso eiecto carior alter erit.
  3. Penelope poterat bis denos salva per annos
  4. vivere, tam multis femina digna procis;