Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sic igitur prima moriere aetate, Properti?
  2. sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
  3. exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,
  4. insultetque rogis, calcet et ossa mea!
  5. quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
  6. corruit ipse suo saucius ense latus,
  7. et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
  8. qua sine Thebanam noluit ire domum?
  9. sed non effugies: mecum moriaris oportet;
  10. hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
  11. quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
  12. mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
  13. ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
  14. cessare in tectis pertulit arma sua.
  15. viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,
  16. fervere et Hectorea Dorica castra face;
  17. viderat informem multa Patroclon harena
  18. porrectum et sparsas caede iacere comas,
  19. omnia formosam propter Briseida passus:
  20. tantus in erepto saevit amore dolor.