Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. ergo iam multos nimium temerarius annos,
  2. improba, qui tulerim teque tuamque domum?
  3. ecquandone tibi liber sum visus? an usque
  4. in nostrum iacies verba superba caput?
  5. sic igitur prima moriere aetate, Properti?
  6. sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
  7. exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,
  8. insultetque rogis, calcet et ossa mea!
  9. quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
  10. corruit ipse suo saucius ense latus,
  11. et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
  12. qua sine Thebanam noluit ire domum?
  13. sed non effugies: mecum moriaris oportet;
  14. hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
  15. quamvis ista mihi mors est inhonesta futura:
  16. mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
  17. ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
  18. cessare in tectis pertulit arma sua.
  19. viderat ille fuga, stratos in litore Achivos,
  20. fervere et Hectorea Dorica castra face;